라틴어 문장 검색

proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:5)
Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장1)
Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장5)
Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장1)
Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장4)
Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장7)
legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장13)
consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장5)
Interim Metellus cum acerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein conuerso equo animaduertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat popularis esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장8)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 14:1)
Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae indicantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:1)
Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:4)
Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:3)
Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION