라틴어 문장 검색

CXXXV, 5), hoc est ad modum illum quo eos primum ordinaverat in verbo mentis, id est in conspectu suae perpetuae omnia providentis intelligentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:28)
Propterea cum memoraretur Spiritus Domini in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligatur, superferri dictus est, ne faciendo opera sua per diligentiae necessitatem, potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:14)
Clarum itaque, ex supra positis arbitror testimoniis, divinam, ut diximus, potentiam vocabulo Patris exprimi, divinam sapientiam Filium intelligi, ac divinae gratiae bonitatem Spiritum sanctum appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:1)
Nunc autem ad nostrae fidei assertionem adversus universos Christianae fidei derisores, tam Judaeos scilicet quam gentiles, ex scriptis eorum testimonia inducere libet, quibus hanc Trinitatis distinctionem omnibus annuntiatam esse intelligant, quam quidem divina inspiratio et per prophetas Judaeis, et per philosophos gentibus dignata est revelare, ut utrumque populum ad cultum unius Dei ipsa summi boni perfectio agnita invitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et facilius haec fides Trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis viderent esse traditam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:6)
Nam et ibidem de unitate substantiae demonstranda caute provisum est, cum dicitur Creavit, non creaverunt, servata singularitate numeri in verbo secundum unitatem substantiae per subjectum nomen intelligentiae, quamvis scilicet istud nomen secundum formam vocis et terminationem declinationis sit pluralis numeri, sicut e contrario cum dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:7)
Turba ruunt, ad nomen singularis numeri plurale verbum applicatur, juxta intelligentiam scilicet pluralitatis rerum per subjectum nomen intelligentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:8)
Verbum vero, id est Filius, simul et patenter insinuatur, cum dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:13)
, 3), hoc est in dicto suo, seu Verbo, id est in coaeterna Sapientia sua Pater ordinavit facienda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:16)
Vidit Deus quod esset bonum, ac si dicatur intelligendo quia opus quod fecerat bonum esset, amavit illud, eo ipso quod bonum erat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:24)
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:7)
Bene autem Filium Dei designans addidit, noster, quasi eum participem nostrae naturae, et a Patre nobis esse datum ostendens, cum per Incarnationem Verbi divina nos sapientia illuminavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:14)
De quo etiam Verbo Apostolus ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:15)
Unitatem vero divinae substantiae Psalmista in eodem aperit, cum post ternam divini nominis prolationem, unum tantummodo Deum in tribus personis intelligens, non conjunxit eos pluraliter, sed singulariter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:17)
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo, fons sapientiae verbum Dei in excelsis, etc. (Eccli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:26)
" (Isa. LIII, 3) id est Christi, etc. Haec etiam sapientiae coaeternitas cum Patre plane in Proverbiis monstratur his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION