라틴어 문장 검색

posito iam purpura fastu de se iudicium non indignatur haberi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:66)
Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:3)
nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 3:3)
quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:2)
rursum Gallus (etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco interrogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장5)
discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장6)
nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani minuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장5)
mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장8)
Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장1)
unde ceteri silentium et paupertatem confessioni et beneficio praeposuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장8)
sunt qui existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장5)
facilem adsensum Gallo sub nominibus honestis confessio vitiorum et similitudo audientium dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장11)
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, vetus mos fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장10)
etiam vetera obiectabat, quae in Macedones inprospere, violenter in suos fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum quendam Areo iudicio falsi damnatum precibus suis non concederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION