라틴어 문장 검색

uerum impar optimatium conspirationi, quos relicto statim nouorum consulum officio frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 15장 1:2)
incertum metune iudicii, quod priuato parabatur, an quo maturius sociis inplorantibus subueniret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:2)
Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum Publium Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem transire nitentem, eodem die horaque nona transduxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:3)
iudicia ad duo genera iudicum redegit, equestris ordinis ac senatorii;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:6)
'adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus uideatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 3:2)
conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:1)
inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inuidiam caedis eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:1)
nam ne ultimae quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 1:3)
fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 1:3)
itaque festinatius necdum perfecta Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 1:4)
Antistius Labeo senatus lectione, cum uir uirum legeret, M. Lepidum hostem olim eius et tunc exulantem legit interrogatusque ab eo an essent alii digniores, suum quemque iudicium habere respondit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 54장 1:5)
testem se in iudiciis et interrogari et refelli aequissimo animo patiebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:5)
nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 4:2)
et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:2)
' quo et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio, quando ita praefari non abstinuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION