라틴어 문장 검색

nam mihi primus, qui a te proximus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 6:2)
Proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul theatro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 6:2)
Per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:2)
Conferant se misceantque, non dico illi veteres, Africani Achaici Numantini, sed hi proximi Marii Sullae Pompei - nolo progredi longius -:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 2:3)
quem ego - paenitet tarditatis - proxime vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 1:4)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)
Narrabat sedisse secum circensibus proximis equitem Romanum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 2:3)
tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:2)
Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:1)
Interveniunt amici ex proximis oppidis, partemque diei ad se trahunt interdumque lasso mihi opportuna interpellatione subveniunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 5:3)
sed nullum in proximo suffugium aut imbris aut solis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Proximo anno, domine, gravissima valetudine usque ad periculum vitae vexatus iatralipten assumpsi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51)
Mensores vix etiam iis operibus, quae aut Romae aut in proximo fiunt, sufficientes habeo;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 3:3)
Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:1)
Cum bene surrexit versu nova pagina primo, Attenuat nervos proximus ille meos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION