라틴어 문장 검색

fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV39)
"tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV53)
merces haec sanguinis atque laboris nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae curta fides patriae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV56)
"laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV65)
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV10)
Quantas opes et abstulerit et cremaverit, hinc scias, quod quidquid Corinthii aeris toto orbe laudatur incendio superfuisse comperimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 6:2)
adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 19:1)
Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 8:1)
ut merito ex aliis constare feratur humanum genus et fruges arbustaque laeta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:15)
qua propter merito maternum nomen adepta est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:3)
iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:8)
quod si lincuntur et insunt, haut erit ut merito inmortalis possit haberi, partibus amissis quoniam libata recessit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:3)
grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:11)
ergo multa brevi spatio simulacra genuntur, ut merito celer his rebus dicatur origo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:10)
quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes pro meritis eius possit, qui talia nobis pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION