라틴어 문장 검색

ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 369:3)
aedilis Tuditanus hic erat qui ad Cannas pavore aliis in tanta clade torpentibus per medios hostes duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 555:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsolvisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 574:1)
eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis ut subire recti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:3)
errore, qui non diuturnus futurus esset, velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 682:1)
CUM transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur,renatum ibi subito par priori bellum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 2:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae,sed ne gemitus quidem exaudiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 444:2)
iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 176:1)
quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 103:3)
ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 415:1)
ubi ventum ad insessos tumulos est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 71:1)
levari per multos casus tempore interposito praesentes clades posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 68:2)
nebula matutina, crescente die levata in nubes, caliginem dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 466:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION