라틴어 문장 검색

Ac fortasse cum creaturae ipsae ex necessitate non sint, quia scilicet quantum ad propriam naturam non esse possunt, amor tamen Dei erga illas ita necessario habet esse, ut absque illo Deus esse non possit omnino, cum videlicet ipse ex propria natura tam hunc amorem suum quam quodlibet bonum ita habeat, ut eo carere nullatenus possit, quem nullatenus aut minus bonum quam est, aut majus bonum posse esse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:24)
Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere videntur, de discretione videlicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici divinitatis substantia, juvat in hujus summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula replicando quaecunque aliquid quaestionis habere videntur, verisimilibus et honestissimis rationibus diffinire, ut quo amplius innotuerit hujus summi boni perfectio, majori unumquemque ad se trahat desiderio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:1)
Hoc et ille maximus Latinorum philosophorum Tullius diligenter intuitus, cum non solum optime factum, verum etiam optime disponi mundum conspiceret, providentia id potius agi quam fortuitu confirmans, tam suam in hoc, quam caeterorum rationem exposuit philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:1)
Quanta autem ratione cuncta in mundo fiant ac disponantur, maximus omnium philosophorum Plato diligenter attendens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:10)
Hoc et ille maximus Latinorum philosophorum Tullius diligenter intuitus, cum non solum optime factum, verum etiam optime disponi mundum conspiceret, providentia id potius agi quam fortuitu confirmans, tam suam in hoc, quam caeterorum rationem exposuit philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:1)
Quanta autem ratione cuncta in mundo fiant ac disponantur, maximus omnium philosophorum Plato diligenter attendens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:10)
Uni igitur rigimini subjectum est. Nihil quippe, ut dictum est, majori concordia quam mundus regitur, nec etiam res ea quaelibet cui unus tantum praesidet rector.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:4)
Sed nec plures ad rerum creationem magis quam ad generale earum regimen convenire credendum est, sed ab uno naturas omnes fieri, ut et regi opportune creditur, ut tanto concordius regi valeant, quanto majori connexae sunt concordia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:9)
Tanto autem major est earum concordia, quanto amplius uno eodemque penitus semper principio manant, et earum artifex a multiplicitate ac diversitate recedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:10)
Ad quam etiam conditionis concordiam, sicut et regiminis, unitas ipsa atque identitas maxima conditoris proficit, ut hinc quoque unum eumdemque penitus conditorem sicut et rectorem omnium esse constet, quem nos Deum dicimus, ac summum jure profitemur bonum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:14)
Praeterea si plures sunt dii, quomodo Dominum quemcunque summum bonum dicemus, cum aliud sit majus ipso, ipsa scilicet donorum multitudo, quam quislibet unus ex ea multitudine?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:6)
Commendat itaque divinae gloriam excellentiae ipsa quoque ejus singularitas, quae operum quoque ipsius maxima est commendatio, tam in his faciendis, quam in eis disponendis atque regendis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:12)
Sed haec hactenus adversus hanc primam et maximam infidelium obstinationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:23)
III. Nunc autem ab unitate divinae substantiae, quam quasi fundamentum subjecimus, ad discretionem trium personarum, quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de divina potentia seu sapientia vel benignitate, juxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae ad perfectam et integram summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere, ut quo amplius, ut supra meminimus, hujus boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles movere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles juvare, quanto difficiliores ad solvendum videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:1)
Magna, inquit, ejus potentia est non posse mentiri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION