라틴어 문장 검색

Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 4:1)
Qua causa tela undique mortem vibrantia, destinata cadebant et noxia, quod provideri poterant caveri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:6)
Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:1)
In hac multiplici virorum illustrium clade, Traiani mors eminuit et Sebastiani, cum quibus triginta quinque oppetivere tribuni, vacantes et numerorum rectores, et Valerianus atque Aequitius, quorum alter stabulum, alter curabat palatium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 18:1)
At ubi cognita morte eius antequam legatio reverteretur, ut ingressus est Ravennam, et occidit Odoacrem, Gothi sibi confirmaverunt Theodericum regem, non exspectantes iussionem novi principis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 1:2)
Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habuerunt, sed sub potestatem ducibus fuerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 117)
Grimoald Beneventanorum suorum ducem per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit, expleto anno post mortem patris et sex mensibus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 136)
Reversus est, et gratanter a Langubardis susceptus, et ad regna gubernacula eum constituerunt mense tertio post mortem Grimoaldi.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 146)
sed Cunipert triumphum victoriae cum exultatione Dei, Italia regnavit post mortem patris annos duodecim.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 151)
Habuit filios tres, id est Lothario et Hludowicus de Ermengarda, et Carolus de Iuditta quae post morte Ermengardi in coniugio suscepit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 94)
Post cuius mortem discordia inter ipsis tres germanis surrexit, Hludowicus et Carolus ex una parte, Lotharius ex altera.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 121)
Imperavit Lotharius post mortem patris sui tam solus quam simul cum Hludowicus filio suo annos 15, et mortuus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 125)
Qui imperavit annos 32, id est vivente patre annos 12, post mortem patris annos 20.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1714)
Et de haec omnia conprobatus, Franci et Baioarii, Langobardi et Saxones, vel ex omnibus provinciis, qui ad eundem synodum congregati fuerunt, reminiscentes priorum malorum eius, et quomodo domnum Pippinum regem in exercitu derelinquens et ibi, quod theodisca lingua harisliz dicitur, visi sunt iudicasse eundem Tassilonem ad mortem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:8)
ubi dum aliquot dies moraretur, elefans ille, quem ei Aaron rex Sarracenorum miserat, subita morte periit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION