라틴어 문장 검색

extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 209:1)
nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:3)
transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 422:1)
itaque silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 454:1)
issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 457:1)
ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum caedi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:2)
sin autem sese devovere volet, sicuti Decius devovit, ni moritur, neque suum neque publicum divinum pure faciet, sive hostia sive quo alio volet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 148:1)
eam se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni vi depulsuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 326:1)
itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum volgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 505:1)
nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 200:1)
quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos, ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire optantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 203:1)
eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:1)
nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 457:1)
sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus immiscuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 510:1)
ipsum oppidum - nam ad moenia victor accessit - cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION