라틴어 문장 검색

Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum.
(불가타 성경, 토빗기, 14장10)
erant autem ei proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamuchan, septem duces Persarum atque Medorum, qui videbant faciem regis et primi sedebant in regno C:
(불가타 성경, 에스테르기, 1장14)
Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장19)
Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장7)
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: " Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ". Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장8)
Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim ei Esther quid esset sibi.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장1)
Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii.
(불가타 성경, 집회서, 4장32)
Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala.
(불가타 성경, 집회서, 13장31)
Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
(불가타 성경, 집회서, 13장32)
anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
(불가타 성경, 집회서, 16장31)
Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:
(불가타 성경, 집회서, 22장31)
Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam.
(불가타 성경, 집회서, 25장31)
" Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater ".
(불가타 성경, 집회서, 29장34)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
(불가타 성경, 집회서, 36장24)
Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum,
(불가타 성경, 호세아서, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION