라틴어 문장 검색

Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:18)
Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:2)
Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:16)
Sed sicut apostolus ait, quamuis multo tempore illo laborante in uerbo:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:1)
fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:8)
Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.13)
Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid ualebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:10)
Nec mirandum preces regis illius iam cum Domino regnantis multum ualere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro aeterno regno semper laborare ac deprecari solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.12)
sed omnes, qui alicubi de uestris hac egritudine laborant, resurrecturi a langore, pristina sunt sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte, et ad uisionem Domini Christi, cui fideliter seruisti, perducendus in caelum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:13)
Percussa etenim febribus acri coepit ardore fatigari, et per sex continuos annos eadem molestia laborare non cessabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:3)
Qui adiciens Uerum, inquit, dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:15)
Cumque tempore non pauco frater praefatus tali incommodo laboraret, neque inminens oculo exitium humana manus curare ualeret, quin per dies augesceret, contigit eum subito diuinae pietatis gratia per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].7)
Ut Oidiluald successor Cudbercti in anachoretica uita, laborantibus in mari fratribus, tempestatem orando sedauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.1)
unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuerterent Christi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:3)
res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit ut iam magnitudine laboret sua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION