라틴어 문장 검색

etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 3:1)
fateor, si ita est, procuratorem decreto praetoris oportuisse parere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:4)
causam capitis dicas oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:7)
qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 3:3)
in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:3)
rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi nemini supplices esse oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:4)
quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:1)
huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 1:1)
cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum accuset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장1)
sin autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:4)
quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:1)
denique de iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum, cui facta dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 1:3)
Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:4)
hoc in genere - nam quasi silvam vides - omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장1)
quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION