라틴어 문장 검색

his populis foedus petentibus datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 674:3)
apud furcas Caudinas deducto in locum artum exercitu, cum spes nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum abduxerunt ut omnes sub iugum mitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha2)
qui in senatu suaserat ut eorum deditione quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus trib.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha4)
et omnibus qui foedus spoponderant dediti Samnitibus non sunt recepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha6)
res praeterea contra Apulos et Etruscos et Umbros et Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est, prospere gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha15)
eodem anno Romae cum Vestinis petentibus amicitiam ictum est foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 28:1)
compulsis deinde in urbes munitas, Milioniam, Plestinam, Fresiliam intra dies paucos cepit et parte agri multatis Marsis foedus restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 32:2)
Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 66:2)
ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 145:2)
benigne responsum Lucanis ictumque foedus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 146:1)
cui de triumpho agenti negatus honos et ob amissa tot milia militum et quod captivos sine pactione sub iugum misisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 529:1)
deos immortales adesse propter totiens petita foedera, totiens rupta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 576:1)
pacem petentibus Samnitibus foedus quarto renovatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha8)
cum Carthaginiensibus quarto foedus renovatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha12)
carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit, quo facto ab his foedus violatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha11)

SEARCH

MENU NAVIGATION