라틴어 문장 검색

ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3255)
non animas animae pariunt, sed lege latent!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3300)
quae veterum tuba quaeve lyra flatibus inclyta vel fidibus divitis omnipotentis opus, quaeque fruenda patent homini, laudibus aequiperare queat?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum23)
fit caro vivida Sermo Patris, numine quam rutilante gravis non thalamo, neque iure tori, nec genialibus inlecebris intemerata puella parit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum40)
miseram peperere necem;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum52)
imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens tenui fruatur actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum7)
Elia tali crevit observantia, vetus sacerdos, ruris hospes aridi, fragore ab omni quem remotum et segregem sprevisse tradunt criminum frequentiam, casto fruentem Syrtium silentio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium7)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
clausus aurium meatus et sonorum nescius purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, vocibus capax fruendis ac susurris pervius.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae35)
imperium sine fine docet, ne Romula virtus iam sit anus, norit ne gloria parta senectam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권167)
inlaesus maneat liber excellensque volumen obtineat partam dicendi fulmine famam, sed liceat tectum servare a vulnere pectus oppositaque volans iaculum depellere parma, nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, viribus infestis hostilique arte petita est, cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권193)
"tunc tibi non terris tantum victoria parta sed super astra etiam media servabitur aede."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 222)
"sed tamen esse modum volui parcisque fruenda moribus indulsi, quantum moribundus et aeger corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 245)
innumeros post deinde deos virtute subactis urbibus et claris peperit sibi Roma triumphis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2123)
"nam cum mortalia cuncta vetustas inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum, quae vivendo diu didici contemnere finem."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2226)

SEARCH

MENU NAVIGATION