라틴어 문장 검색

Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem Et admirantur:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.10)
Quae sive uxoris sunt ut affirmat, sive ipsius ut negat, pari gloria dignus, qui aut illa componat, aut uxorem quam virginem accepit, tam doctam politamque reddiderit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 6:4)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)
Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:1)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
Nam parvolum differt, patiaris adversa an exspectes;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 6:2)
Erat illi grandis natu parens, erat uxor quam ante annum virginem acceperat, erat filia quam paulo ante sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 7:2)
addas huc licet ver et autumnum, quae inter hiemem aestatemque media, ut nihil de die perdunt, de nocte parvolum acquirunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 3:2)
Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis, Lege pharetratae virginis arva coli?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 17)
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, Ut premerent sacrae virginis arma caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1033)
Me legat in sponsi facie non frigida virgo, Et rudis ignoto tactus amore puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 14)
An non invidiae vobis Cepheia virgo est, Pro male formosa iussa parente mori?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 311)
In thalamum Danae ferro saxoque perennem Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 418)

SEARCH

MENU NAVIGATION