라틴어 문장 검색

magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu stomachum neque purgatione alvum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium214)
saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium222)
Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장10)
Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장26)
Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsuevit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est vel oculi caligant, aut venter perturbatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장11)
At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장14)
tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장35)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장60)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장106)
et, ut supra (9.1‑3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장3)
Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장16)
Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장27)
Ceteri venti, quo vel huic vel illi propiores sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장33)
sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa est neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장13)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION