라틴어 문장 검색

ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 145:1)
magistratibus in coloniis municipiisque, Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 90:3)
ibi permisso seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 354:1)
versis itaque subito voluntatibus faceret quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 418:1)
prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 473:1)
itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 282:1)
haec una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent Romanorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 324:1)
postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 326:1)
id consul ubi audivit, etiam atque etiam videte inquit, Aetoli, ut ita permittatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 327:1)
quando ergo inquit ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum civem vestrum et Menestam Epirotam - Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat - et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 328:1)
auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 371:2)
per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim quae defecissent ab societate Romana urbes recipere vellet, permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 377:1)
tota inde Quinctio res permissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 396:3)
mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quod senatui de vobis permittatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 400:1)
vel senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION