라틴어 문장 검색

atque haec quidem de argumentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:1)
Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:2)
deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse recte non credi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:4)
Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:3)
Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:3)
Defensori aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:4)
alteri frequentatione argumentorum et coacervatione universa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:3)
Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere et videre quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et vera a falsis, veri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem vel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 1:2)
Ille vero et magna quidem cum neque insolens ostentatio neque oratio abhorrens a persona hominis gravissimi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:6)
Video te, Scipio, testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:2)
Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:4)
Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)
magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:7)
Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 8:2)
Etenim nobismet ipsis quaerentibus, quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint, verentibusque, ne temere vel falsae rei vel non satis cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris, quos de natura deorum scripsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION