라틴어 문장 검색

"Vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas vel praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 552:1)
me vobis, priusquam provinciam aut castra viderem, obligavit fortuna, primum quod ea pietate erga patrem patruumque meum vivos mortuosque fuistis, deinde quod amissam tanta clade provinciae possessionem integram et populo Romano et successori mihi virtute vestra obtinuistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 582:1)
quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 145:1)
revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:2)
cum M. Livio et Claudio Neroni consulibus triumphus decretus esset, Livius, qui in provincia sua rem gesserat, quadrigis invectus est, Nero, qui in collegae provinciam, ut victoriam eius adiuvaret, venerat, equo secutus est, et in hoc habitu plus gloriae reverentiaeque habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha2)
patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 394:1)
at non pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio congregavit eas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 32:1)
obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 565:1)
nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 152:1)
dedicavit L. Porcius L. F. Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio Pietatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 396:2)
favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 12:1)
suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 203:1)
si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem futuram fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 213:1)
eos ipsos qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 216:1)
Philaenivm Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION