라틴어 문장 검색

Tunc manifestatur quo pacto veritate indigeat amor.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:5)
Solum prout in veritate nititur, amor progrediente tempore perstare, vanum momentum superare et firmus manere potest, ad iter commune sustinendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:6)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)
Absque veritate amor solidum vinculum afferre non potest, « ego » ultra eius solitudinem neque ferre neque id a fugaci momento vindicare valet, ad vitam aedificandam et fructum afferendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:9)
Si quidem indiget amor veritate, veritas quoque amore indiget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 45:1)
Amor et veritas seiungi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 45:2)
Sine amore veritas fit frigida, nullius nominis, gravis quod ad concretam personae vitam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 45:3)
Veritas quam quaerimus, quae ipsa nempe significationem nostris gressibus praebet, nos illuminat cum amore tangimur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:1)
Qui amat intellegit esse amorem experientiam veritatis, ipsum nostros oculos aperire ut nova ratione omnem realitatem una cum persona amata conspiciamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:2)
Hanc ob rem porro in Sacris Scripturis veritas et fidelitas insimul procedunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:4)
Per experientiam prophetarum, in dolore exsilii et in spe definitivi in civitatem sanctam reditus, Israel percepit hanc Dei veritatem ultra propriam historiam extendi, ad integram mundi historiam amplectendam, inde a creatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:6)
Ad veritatem cognoscendam quod attinet, auditio visioni interdum opponitur, quae praesertim ad Graecam culturam pertinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 50:1)
Auditio personalem testatur vocationem et oboedientiam, et id etiam quod veritas in tempore revelatur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:4)
Quod significat fidei cognitionem non invitare nos ad veritatem interiorem inspiciendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:6)
32. Fides christiana, quatenus veritatem nuntiat totalis amoris Dei et ad potentiam huius amoris fovet aditum, ad magis reconditum centrum pervenit experientiae hominis, qui amoris ope in lucem editur, et ad amandum vocatur ut in luce maneat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION