라틴어 문장 검색

eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 542:2)
praetores exinde facti duo Q. Fabii, Labeo et Pictor - Pictor flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat - M. Sempronius Tuditanus Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 548:1)
praetores deinde sortiti sunt, Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 574:3)
Siciliae legio una et classis, quae in ea provincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti novus praetor imperaret Siculis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 575:1)
priusquam in provincias praetores irent certamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium Albinum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 581:1)
praetorem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 583:1)
ira provinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et ut ius inter peregrinos diceret decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 586:1)
dilectibus deinde intra paucos dies - neque enim multi milites legendi erant - perfectis consules praetoresque in provincias proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 587:1)
reductus a praetore in templum rex et dicere iussus perseverassem inquit tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 603:1)
per eos dies quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L. Baebium praetorem in provinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumventum, magna parte comitum caesa vulneratum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 680:1)
Postumio praetore in Etruriam missae sunt, profectusque in Hispaniam est P. Iunius propraetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 683:2)
Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 712:1)
non diffidere sibi facile conventurum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 5:2)
ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:2)
inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION