라틴어 문장 검색

Quare aduentus eius non perinde gratus fuit, idque proximo spectaculo apparuit, siquidem Atellanis notissimum canticum exorsis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 13장 1:1)
ac primo quinque speculatoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:3)
alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:3)
Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:2)
fecit et noua opera templum Pacis foro proximum Diuique Claudi in Caelio monte coeptum quidem ab Agrippina, sed a Nerone prope funditus destructum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 1:1)
hunc quoque, quamuis relegatum primo, deinde et interfici iussum, magni aestimauit seruare quoquo modo, missis qui percussores reuocarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 15장 1:3)
post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:1)
Fecit et ludos saeculares, computata ratione temporum ad annum non quo Claudius proxime, sed quo olim Augustus ediderat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 3:1)
dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:4)
' tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui procellae in monimentum proximum decidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:3)
'si modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum orbem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:2)
Magi proximi patrium carmen canebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 11:3)
Proximi ibant, quos Persae Inmortales vocant, ad decem milia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 15:2)
Doryphoroe vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION