라틴어 문장 검색

Neque solum vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:1)
Quamquam, quod praesens tamquam in manum datur, iucundius est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:2)
Cum vero intellexero te hoc scientiae genere gaudere, tum et praesens tecum propediem, ut spero, et, dum aberis, absens loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:4)
Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:3)
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:3)
ut duos summos viros eis, qui neutrum illorum viderint, eorum, quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesentium memoria teste commendemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 9:3)
sed animus acer et praesens et acutus idem atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte coniuncta].
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:9)
Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum commendarem atque ipsum advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imploratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:1)
Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat uti praesentibus exemplis atque vivis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:1)
Ecce praesentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 31:1)
ex quo promisce haurirent, si manere in pristina communione voluissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 72:3)
Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:5)
in temporibus autem praesentia praeterita futura cernuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:1)
Idemque Pompilius et auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum duo augures addidit et sacris e principum numero pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines, Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis statuit sanctissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:2)
Isque ut de suo imperio legem tulit, principio duplicavit illum pristinum patrum numerum et antiquos patres maiorum gentium appellavit, quos priores sententiam rogabat, a se adscitos minorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION