라틴어 문장 검색

Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:4)
Derecto igitur, cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur, atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:3)
quarum altera delecta- tionem sectatur aurium, altera, ius ut obtineat probet efficiat quod agit, unde omnis est suscepta contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:3)
negat enim probari oportere eos qui leges scripserint, ne ratum haberetur iudicium, si totum corruptum sit, si unus accusator corruptus sit, non rescindere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 2:1)
contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:2)
Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas coegerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:1)
Hanc sphaeram Gallus cum moveret, fiebat, ut soli luna totidem conversionibus in aere illo, quot diebus in ipso caelo, succederet, ex quo et in [caelo] sphaera solis fieret eadem illa defectio et incideret luna tum in eam metam, quae esset umbra terrae, cum sol e regione fuit, quod et ipse hominem diligebam et in primis patri meo Paulo probatum et carum fuisse cognoveram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:5)
Nam vel rex aequus ac sapiens vel delecti ac principes cives vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus posse videtur aliquo esse non incerto statu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 69:6)
Itaque quartum quoddam genus rei publicae maxime probandum esse sentio, quod est ex his, quae prima dixi, moderatum et permixtum tribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 75:2)
e tribus istis quod maxime probas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 90:3)
Recte quaeris, quod maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per se separatim probo anteponoque singulis illud, quod conflatum fuerit ex omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 90:4)
Probas igitur animum ita adfectum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:5)
Ergo non probares, si consilio pulso libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:7)
Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod dico, probem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 100:4)
Est omnino, cum de illo genere rei publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION