라틴어 문장 검색

sed ut non dicam in F etiam his p. 457,21 et iis p. 458,6 inveniri, illud obstare videtur quod forma eae recte in X servata est neque umquam formae hae cessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말395)
fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:2)
Et recte quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 15:9)
nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:1)
etenim recte requiris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:4)
recte igitur a Platone eiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille, cum optimos mores et optimum rei p. statum exquireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:3)
hoc posito et verborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta videantur, ne malum quidem ullum, nec si in unum locum conlata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:7)
Quaeres fortasse, quo modo, et recte:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:9)
quae quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:6)
nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:7)
sed haud scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines χρησίμουσ appellant, id est tantum modo utilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:2)
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:10)
ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen invidiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:2)
quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, - ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:4)
rectene interpretor sententiam tuam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 37:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION