라틴어 문장 검색

interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 48:4)
Nisi fugissem (inquit) in medium, credo, praemorsisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 8:2)
Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:1)
Quid item fortitudo intellegi posset, nisi ex ignaviae adpositione?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:3)
Quid continentia, nisi ex intemperantiae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:4)
Quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:5)
Lesbia me dispeream nisi amat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 3:3)
deprecor illam Assidue, verum dispeream nisi amo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 3:6)
Interim aliquot ex his qui cum Herode erant erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, nisi accipiat quod petat convicio turpi solitum incessere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 7:1)
Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est:-
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 10:1)
Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:2)
Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque plagarum audiebatur, nisi haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 13:1)
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 5:1)
item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 7:1)
Ignem e flaminia, id est flaminis Dialis domo, nisi sacrum efferri ius non est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION