라틴어 문장 검색

sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus discrepabunt tuae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 9:1)
Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:3)
neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:6)
quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non posse eorum alia percipi alia non percipi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:5)
neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:4)
Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:1)
neque enim impune quisquam quod non licuit, adspexit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:5)
nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:2)
neque enim fere quisquam exigit istud nisi qui facit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 1:2)
cum video quam sint mea fata tenacia, frangor, spesque levis magno victa timore cadit, nec tamen ulterius quicquam sperove precorve, quam male mutato posse carere loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 224)
qua positus fueris in statione, mane, nec tu vicino quicquam concede roganti, ne videare hominem praeposuisse Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권419)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 14:3)
non conferre Deo velut aequiperabile quidquam ausim, nec Domino famulum conponere signum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 125)
"absque Deo factum, sed cuncta per ipsum, cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 157)

SEARCH

MENU NAVIGATION