라틴어 문장 검색

"Phlegya, casu frustrate sinistro, hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi, ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem, nunc opus est animis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권279)
Sunt et qui nudo subeant concurrere ferro, iamque aderant instructi armis Epidaurins Agreus et nondum fatis Dircaeus agentibus exsul, dux vetat Iasides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권349)
Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, mite iugum, belli quondam vastator Eoi currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris Liber in Aonios meritas dimiserat agros, illas turba dei seniorque ex more sacerdos sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes palmite maturo variisque ornare corymbis curat et alterno maculas interligat ostro, iamque ipsi colles, ipsa has - quis credat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권279)
"si licet et sanctis hic ora resolvere fas est manibus, o cunctis finitor maxime rerum, at mihi, qui quondam causas elementaque noram, et sator, oro, minas stimulataque corda remulce, neve ira dignare hominem et tua iura timentem, nam nec ad Herculeos - unde haec mihi proelia 2?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권48)
tacite praeponderat exsul.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권272)
"nunc exsul ego aeternumque fugatus, quando alius misero ac melior mihi frater ademptus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권26)
"tu nobile quondam undarum nemorumque decus, quo sospite maior diva et Nympharum longe regina ferebar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권180)
adgnoscunt colles notamque tremiscit silva deam, saevis ubi quondam exserta sagittis fecundam lasso Nioben consumpserat arcu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권303)
"veniat pactumque hic computet annum, Cadmeosque lares exsul patriasque salutet infelix tenebras;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권254)
"atque adeo moror ipsa inrumpere Thebas adsuetumque larem, tibi pareat impius exsul, Argolicumque impelle nefas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권49)
sic ubi regnator post exsulis otia tauri mugitum hostilem summa tulit aure iuvencus adgnovitque minas, magna stat fervidus ira ante gregem spumisque animos ardentibus efflat, nunc pede torvus humum, nunc cornibus aera findens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권112)
"hi questus, haec est bona causa modesti exsulis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권192)
tunc exsul subit et clare funesta precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권271)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
tandem inruit exsul, hortatusque manum, cui fortior ira nefasque iustius, alte ensem germani in corpore pressit, qua male iam plumis imus tegit inguina thorax, ille dolens nondum, sed ferri frigore primo territus in clipeum turbatos colligit artus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권290)

SEARCH

MENU NAVIGATION