라틴어 문장 검색

Incertus animus dimidium est sapientiae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 282)
Omnes enim vitam differentes mors incerta praevenit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 461)
Fama, nomen incerti, locum non habet ubi certum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 10:2)
Quia sapiens non credit incerto.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 10:4)
nam et terrae filios vulgus vocat quorum genus incertum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 9:3)
Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat,2 per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 3:1)
Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:3)
Nec mora, Augustinum, quem eis episcopum ordinandum, si ab Anglis susciperentur, disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.5)
sed quia noua sunt et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis, quae tanto tempore cum omni Anglorum gente seruaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:9)
Talis, inquiens, mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passeium domum citissime peruolauerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:11)
Sed Brittaniam perueniens, ac primum Geuissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra progrediens eos, quibus praedicare deberet, inquirere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.5)
Siquidem congregato contra inuicem exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:4)
eo quod certus sibi exitus, sed incerta eiusdem exitus esset hora futura, dicente Domino:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.6)
Propter quod reuertentes ad ecclesiam dicite fratribus, ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, uigiliis, orationibus, bonis operibus praeuenire meminerint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:8)
Et cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis maneret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION