라틴어 문장 검색

quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro vobis deferenda fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 578:2)
institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 612:2)
haec omnia adeo mature perfecta accepimus ut signa eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 770:2)
triumphum nec ipsos postulasse delatum iis ab senatu accipio, nec traditur causa spreti aut non sperati honoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 787:1)
hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 123:1)
nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 146:2)
hic Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem compertam ad senatum defert:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 147:1)
serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 148:5)
quae postquam sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules quod exspectassent a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam vindicem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 149:1)
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:2)
Cossus Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 208:3)
posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 527:1)
hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicae do dicoque vosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 206:2)
tandem eo quod lenissimum videbatur decursum est, ut qui se domumque religione exsolvere vellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret, ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 269:1)
cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam habitis communi decreto pollicitae tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in aerarium detulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 290:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION