라틴어 문장 검색

sed ex fabulis theoriarum, et perversis legibus demonstrationum, plane indita et recepta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:2)
Hinc opinio, quod formae sive verae rerum differentiae (quae revera sunt leges actus puri) inventu impossibiles sint, et ultra hominem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:9)
At cum Experientia lege certa procedet, seriatim et continenter, de scientiis aliquid melius sperari poterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:4)
Et RECREAVERUNT vitam, legesque rogarunt.'
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 322:2)
Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:10)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
Eam autem legem, ejusque paragraphos, formarum nomine intelligimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:12)
si quis argento cupiat superinducere flavum colorem auri aut augmentum ponderis (servatis legibus materiae), aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut vitro tenacitatem, aut corpori alicui non vegetabili vegetationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:2)
et intuentur veluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:7)
Videlicet, ut inquisitio formarum, quae sunt (ratione certe, et sua lege) aeternae et immobiles, constituat metaphysicam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:3)
inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:4)
Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:2)
Certissimum enim est ista, utcunque heterogenea et aliena, coire in formam sive legem eam, quae ordinat calorem, aut ruborem, aut mortem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:5)
hac lege tamen, ut una feratur corpus sursum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:3)
Neque enim desistendum ab inquisitione donec proprietates et qualitates, quae inveniuntur in hujusmodi rebus quae possunt censeri pro miraculis naturae, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma sive lege certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION