라틴어 문장 검색

omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
fert itaque ardorem longe longeque favillam differt et crassa volvit caligine fumum extruditque simul mirando pondere saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:4)
hac ire fatendumst et penetrare mari penitus res cogit aperto atque efflare foras ideoque extollere flammam saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:8)
Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, quem Magneta vocant patrio de nomine Grai, Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:1)
hunc homines lapidem mirantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:2)
quinque etenim licet inter dum pluresque videre ordine demisso levibus iactarier auris, unus ubi ex uno dependet supter adhaerens ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:4)
principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:4)
] praeterea manare aliud per saxa videtur, atque aliud lignis, aliud transire per aurum, argentoque foras aliud vitroque meare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:6)
quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:5)
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:1)
exultare etiam Samothracia ferrea vidi et ramenta simul ferri furere intus ahenis in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:2)
usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:3)
aere interposito discordia tanta creatur propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:4)
Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus non valet e lapide hoc alias impellere item res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:7)
interutrasque igitur ferri natura locata aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit, inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION