라틴어 문장 검색

possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:1)
falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:5)
memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장1)
Nam cum in silva Sila facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi societatis eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et statuerent consules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장2)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장4)
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:1)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)
genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:3)
quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장3)
Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione defensione iuncta non brevis ut laudatio, ut oratio autem brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:3)
in qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:3)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장5)
eius etiam oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION