라틴어 문장 검색

et velut incorporeus in corpore, superferebatur diluvio, non absorbebatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:9)
Altiore autem sensu certum est quod justus in medio habet non in parte cogitationes cordis sui:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:8)
et quoad carpit hanc vitam, habeat necesse est in corpore tamquam in illa arca bestias graves.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:9)
ostium arcae reseratum, mentem per sensus naturam contemplando ad cognitionem Dei pervenire:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:4)
Quod autem ostium sit arcae quod aperuit justus, secundum corporis rationem supra dictum est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:1)
Sensus autem altior significat quod mens justi quando mundare se incipit, quae tenebrosa sunt, et immunda, et temeraria primo a se repellit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:4)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
ut non solum corpus a servitio dominatricis ignobilis liberaret, verum etiam ea quae erant incorporalia comprehenderet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:10)
Sensus autem altior hoc habet:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:1)
non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:4)
Altior autem interpretatio hoc habet, quod bestiae mundae videntur sensus esse sapientis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 3:3)
quia permanet sensus hominis diligenter super mala a juventute.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:2)
Vide quomodo studiose nos delinquere Deus significet, dicendo permanere super mala sensum hominis diligenter:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:3)
Sed et infantia sine peccato non sit propter corporis infirmitatem, diligentia autem et studium peccandi incipiat a juventute;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION