라틴어 문장 검색

ab amicis imprudentes videlicet prodimur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 335:3)
ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:1)
obsequium amicos, veritas odium parit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 187:6)
quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 117:1)
Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장5)
Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장8)
In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장5)
His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장6)
arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptum mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장4)
circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장6)
negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장8)
si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장14)
Multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장9)
Igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장6)
Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION