라틴어 문장 검색

neque sexta aerumna acerbior Herculi, quam illa mihi obiectast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 110)
domi esse ad eam rem video silvai satis, mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 437)
Habitat profecto, nam heri et nudius tertius, quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 473)
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, septimum periurium, Tox.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 412)
hoc est sextum a porta proxumum angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 211)
nudius sextus quoi talentum mutuom dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2126)
tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장33)
item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장56)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)
Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, ad summum verticem quartae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장5)
pes vero altitudinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장7)
duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διπλάσιονα. Non minus etiam, quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, (ita etiam, ex eo quod perficitur pedum numero corporis sexies altitudines terminavit) eum perfectum constituerunt, cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장29)
proiectura erit spirae pars octava et sexta decuma pars crassitudinis columnae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장14)
huius cymatium altitudinis eius sextam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장54)
cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION