라틴어 문장 검색

quibus omnibus victoriae praevaricatio significabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:2)
et quotiens multam necem significare vult, messem hominum factam dicit, nulli certum nomen facile extra catalogum vel addens in acie vel detrahens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 6:3)
Praeterea nec Massicus nec Osinius in bello penitus apparent:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 8:1)
Nam πολυπίδακα significat fontibus abundantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 11:3)
Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Virgilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 6:1)
— Magna ossa lacertique Adparent homini.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 43:3)
Sed, quatenus totum locum utriusque ponere satis longum est, excerpam aliqua ex quibus similitudo geminae descriptionis adpareat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 8:1)
Silvestres uri adsidue uri enim Gallica vox est, qua feri boves significantur, — Camuris hirtae sub cornibus aures.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:3)
Laudare significat prisca lingua nominare appellareque:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:2)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 17:2)
Sane cum significandum est coactius quid et festinantius factum, rectius hoc dicitur praemature factum quam mature:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:1)
Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur, neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:2)
Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat tum minutionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:1)
Vecors autem et vesanus privationem significat sanitatis aut cordis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:3)
Hanc ergo nullus honestus actus locusve, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION