라틴어 문장 검색

itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:3)
quanta studia decertantium sunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:3)
Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum - ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem - , hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:2)
161 21. de studiis eiusad animantia pertinentibus160 12sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)51)
de eius studiis ad rerum publicarum rectionempertinentibus 160 26 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)56)
deeius studiis ad rerum publicarum rectionem pertinentibus 160 23sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)487)
Multum autem fluxisse video de libris nostris, quos compluris brevi tempore edidimus, variumque sermonem partim admirantium unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire cupientium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:1)
Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsimus, et cum minime videbamur tum maxime philosophabamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:3)
eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:1)
oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est alienum te interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:5)
Sed elatus studio vereor ne longior fuerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 56:2)
Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:5)
eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 5:2)
Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:1)
cuius studio a rebus gerendis abduci contra officium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION