라틴어 문장 검색

Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:1)
Denique cetera singulos corripiunt, hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 9:1)
Hunc aliquis affectum virtuti adiutorem comitemque dat consilia, sine quibus virtus nihil gerit, obturbantem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 18:1)
Ut de ceteris dubium sit, nulli certe adfectui peior est vultus, quem in prioribus libris descripsimus :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:1)
generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:4)
Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:3)
Facile est autem adfectus suos, cum primum oriuntur, deprehendere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 63:1)
Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:1)
Nihil ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:1)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)
inde ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod agant et alienis incrementis inimicissima invidia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:4)
Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:4)
fere enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit aut successus pudet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:3)
Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION