라틴어 문장 검색

constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans, admiraturque colorem caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 81:2)
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus pocula, conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:2)
Tunc et aves tutae movere per aera pennas, et lepus impavidus mediis erravit in arvis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:2)
nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animae sumus inque ferinas possumus ire domos pecudumque in corpora condi, corpora, quae possunt animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:2)
quam postquam fortibus herbis atque ope Paeonia Dite indignante recepi, tum mihi, ne praesens augerem muneris huius invidiam, densas obiecit Cynthia nubes, utque forem tutus possemque impune videri, addidit aetatem nec cognoscenda reliquit ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam traderet an Delon:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:17)
namque urbe receptus rex eris et sceptro tutus potiere perenni."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:10)
cernes illic molimine vasto ex aere et solido rerum tabularia ferro, quae neque concussum caeli neque fulminis iram nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:4)
iudicis officium est ut res, ita tempora rerum quaerere, quaesito tempore tutus eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 119)
ille tamen Veneris numine tutus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 27)
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, et date naufragio litora tuta meo, neve metu falso nimium trepidate, timentes, hac offendatur ne pietate deus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 511)
nec comites volucri contenta est vincere cursu, occupat egressas quamlibet ante rates, et pariter fluctus fert ac salientia longe aequora, nec saevis victa madescit aquis, illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, fida manet trepidae duxque comesque fugae, perque tot eventus et iniquis concita ventis aequora Palladio numine tuta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 103)
nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, quasque petit, Getici litoris intret aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 104)
Hellespontiacas illa relegit aquas Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem, et te ruricola, Lampsace, tuta deo, quodque per angustas vectae male virginis undas Seston Abydena separat urbe fretum, inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris, Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus, quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1010)
potui, si non extrema nocerent, iudicio tutus non semel esse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 145)
per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque tempora, Romanum si modo nomen amant, per patriam, quae te tuta et secura parente est, cuius, ut in populo, pars ego nuper eram, sic tibi, quem semper factis animoque mereris, reddatur gratae debitus urbis amor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 171)

SEARCH

MENU NAVIGATION