라틴어 문장 검색

nec sum Saturnia, si non ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:14)
Quam quondam flumine curvo implicuit clausaeque suis Cephisus in undis vim tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:3)
Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 43:1)
Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:1)
corpus putat esse, quod unda est adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:6)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam, "heu frustra dilecte puer!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 49:3)
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis non haec mihi litora, nautae, promisistis ait, non haec mihi terra rogata est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:49)
stetit aequore puppis haud aliter quam si siccum navale teneret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:55)
Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes, bracchia non habuit, truncoque repandus in undas corpore desiluit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:65)
Venit ecce recenti caede leaena boum spumantes oblita rictus, depositura sitim vicini fontis in unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:3)
Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniavit amictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:5)
Modo surgis Eoo temperius caelo, modo serius incidis undis, spectandique mora brumales porrigis horas, deficis interdum, vitiumque in lumina mentis transit et obscurus mortalia pectora terres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION