라틴어 문장 검색

Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:3)
Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:3)
At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:4)
Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:1)
Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:4)
Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 3:1)
Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:1)
Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:3)
per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:5)
et transeundum ad medicamenta, quae puri mouendo sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:4)
MOVENTVR autem ea sedibus suis duobus modis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 1:2)
siquidem febres quoque et cancros et neruorum uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:3)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)
curiossiusque haec facere is ossibus motis, quae ualidis plenisque musculis continentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:8)
- Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo puluino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION