라틴어 문장 검색

cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 2:1)
nam plerique has tropos esse , quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 3:1)
nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 3:3)
figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:2)
horum nihil in figuras cadit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 7:4)
nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:1)
Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 9:1)
illud tamen , coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 10:2)
quare primum intuendum est, quid accipere debeamus figuram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 11:2)
sic enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 14:2)
ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:3)
nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret, omnes figuras in verbis esse dixerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 16:1)
nam et variatur et nihil refert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 18:1)
Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 19:1)
quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION