라틴어 문장 검색

Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장1)
Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장10)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissimae parti corporis;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장76)
Ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장7)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:3)
Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:4)
nunc hauriendum sitim concitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:4)
Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:1)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:4)
Venter praecepta non audit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION