라틴어 문장 검색

Coram uno aliquid turpe dictum ridemus et coram pluribus indignamur.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C20)
Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:1)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus, multo verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:4)
Minor erat, si tunc deus diceretur quia non vere diceretur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:12)
Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi officiis consistit quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in his moribus quibus divinitas imperat tam vere quam circa omnes necesse habent exhiberi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:3)
Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:4)
Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 1:7)
et hac quasi uia pestilentiae trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues hereseos cuiusque, insulae noui semper aliquid audire gaudenti, et nil certi firmiter obtinenti infudit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.4)
quatinus, sicut scriptum est, consummati operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uere per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum, uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei, protestetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:6)
Si autem dii aliquid ualerent, me potius iuuare uellent, qui illis inpensius seruire curaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:8)
Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid ualebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:10)
et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, quia numquam, inquit, deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:11)
Uerene, Colmane, haec illi Petro dicta sunt a Domino?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:7)
Habetis, inquit, uos proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION