라틴어 문장 검색

Post te victurae per te quoque vivere chartae Incipiant:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXV3)
Quare desine iam tibi videri, Quod soli tibi, Caecili, videris, Qui Gabbam salibus tuis et ipsum Posses vincere Tettium Caballum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI5)
Avidam rigens Derceita placabit sitim Et Nutha, quae vincit nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX5)
Nec te detineat miri radiata colossi Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX6)
Tectis nam modo Regulus sub illis Gestatus fuerat recesseratque, Victa est pondere cum suo repente, Et postquam domino nihil timebat, Securo ruit incruenta damno.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXII2)
Condere victuras temptem per saecula curas Et nomen flammis eripuisse meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVII4)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis, Veientana tuam si domat uva sitim, Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae, Contentus nostra si potes esse toga, Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIII4)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
Debet enim Gallum vincere verna liber.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, I5)
Utrumne chartis tradit ille victuris Legenda temporum acta Claudianorum?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX2)
sed vincet utramque, Si facie nobis haec erit ingenua.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXIII3)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Cum conparata rictibus tuis ora Niliacus habeat corcodilus angusta, Meliusque ranae garriant Ravennates, Et Atrianus dulcius culex cantet, Videasque quantum noctuae vident mane, Et illud oleas quod viri capellarum, Et anatis habeas orthopygium macrae, Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION