라틴어 문장 검색

Accipe me super caballum tuum et libera me.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:20)
Jura mihi quod ducas me uxorem et liberabo te et revocabo ad patrem tuum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:62)
Hodie si volumus liberare filium Regis ab occisione, numerus nostrum inpleatur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 2:3)
Quam ob rem sex consiliarii cito cucurrerunt, ut liberarent puerum a manu spiculatoris.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 2:7)
Nunc autem, domine Rex, femina digna est morte, cum qua sapientes non ob aliud studuerunt pugnare nisi ut me liberarent a morte.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 2:5)
"nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras, errat et abiecta Cerberus ipse sera."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 752)
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)
etsi Apollinaris tuus + cui in ceteris rebus est in hac certe neglegentissimus, quippe qui perexiguum lectione teneatur vel coactus vel voluntarius;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 5:1)
sed iam nec ipse frustra superbis, utpote intellegens tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti seu voluntario vis voluptatis excudat praeconii necessitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 9:4)
Omnis autem actio voluntaria est, tam honesta quam turpis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 455)
Omne ergo peccatum voluntarium est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 456)
deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)
Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:2)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, et aures et oculos, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur, quorum munditia magis ad deum pertinet quam intestinorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION