라틴어 문장 검색

Venit Pastor vultu nihil exprobrante.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 181:3)
Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 188:2)
Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:1)
Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:5)
Hunc aliquis affectum virtuti adiutorem comitemque dat consilia, sine quibus virtus nihil gerit, obturbantem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 18:1)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura - promiscue enim imbecilla robustaque invadit - , ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:3)
Nihil est simultatibus gravius, has ira conciliat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:1)
nihil est bello funestius, in hoc potentium ira prorumpit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:2)
Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:1)
quorum nihil invenies in irato.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:5)
Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur, Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:5)
nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius caelum quam animis parum firmis in turba meliore versari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:3)
Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:2)
Nihil asperum territumque palpanti est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION