라틴어 문장 검색

" Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 190:2)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
Hoc, quod de auribus dictum est, transfer ad oculos, qui non minus fastidio laborant, si male instituti sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 204:1)
Macula offenduntur et sordibus et argento parum splendido et stagno non ad solum perlucente.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 204:2)
Minus honorato loco positus irasci coepisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:1)
Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 228:1)
Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:2)
Nihil ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:1)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:2)
Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 6:8)
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 14:1)
Utinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto confessa veritas esset nihilque ex decretis mutaremus !
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 14:2)
Si res publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus impendet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:3)
Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet, quomodo navem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION